monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 15, XX <<<     >>> XXII

Caput XXI

1 Primo autem intuendum est, quem ad modum, cum ex Cain generationes enumerarentur, commemorato ante ceteros posteros eius illo, in cuius nomine condita est civitas, id est Enoch, contexti sunt ceteri usque ad illum finem, de quo locutus sum, donec illud genus atque universa propago diluvio deleretur; cum vero filius Seth unus commemoratus fuisset Enos, nondum usque ad diluvium additis ceteris articulus quidam interponitur et dicitur: "Hic liber nativitatis hominum, qua die fecit Deus Adam, ad imaginem Dei fecit illum. Masculum et feminam fecit illos, et benedixit illos, et cognominavit nomen eorum Adam, qua die fecit illos."
Quod mihi videtur ad hoc interpositum, ut hinc rursus inciperet ab ipso Adam dinumeratio temporum, quam noluit facere, qui haec scripsit, in civitate terrena; tamquam eam Deus sic commemoraret, ut non conputaret.
2 Sed quare hinc reditur ad istam recapitulationem, postea quam commemoratus est filius Seth, homo qui speravit invocare nomen Domini Dei, nisi quia sic oportebat istas duas proponere civitates, unam per homicidam usque ad homicidam (nam et Lamech duabus uxoribus suis se perpetrasse homicidium confitetur), alteram per eum, qui speravit invocare nomen Domini Dei?
3 Hoc est quippe in hoc mundo peregrinantis civitatis Dei totum atque summum in hac mortalitate negotium, quod per unum hominem, quem sane occisi resurrectio genuit, commendandum fuit. Homo quippe ille unus totius supernae civitatis est unitas, nondum quidem conpleta, sed praemissa ista prophetica praefiguratione conplenda.
4 Filius ergo Cain, hoc est filius possessionis, (cuius nisi terrenae?) habeat nomen in civitate terrena, quia in eius nomine condita est. De his est enim, de quibus cantatur in psalmo: Invocabunt nomina eorum in terris ipsorum; propter quod sequitur eos quod in alio psalmo scriptum est: Domine, in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges.
5 Filius autem Seth, hoc est filius resurrectionis, speret invocare nomen Domini Dei; eam quippe societatem hominum praefigurat quae dicit: "Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei;" vanas autem glorias famosi in terra nominis non requirat; "beatus est enim vir, cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit in vanitates et insanias mendaces."
Propositis itaque duabus civitatibus, una in re huius saeculi, altera in spe Dei, tamquam ex communi, quae aperta est in Adam, ianua mortalitatis egressis, ut procurrant et excurrant ad discretos proprios ac debitos fines, incipit dinumeratio temporum: In qua et aliae generationes adiciuntur, facta recapitulatione ex Adam, ex cuius origine damnata, veluti massa una meritae damnationi tradita, facit Deus alia in contumeliam vasa irae, alia in honorem vasa misericordiae, illis reddens quod debetur in poena, istis donans quod non debetur in gratia; ut ex ipsa etiam conparatione vasorum irae superna civitas discat, quae peregrinatur in terris, non fidere libertate arbitrii sui, sed speret invocare nomen Domini Dei.
6 Quoniam voluntas in natura, quae facta est bona a Deo bono, sed mutabilis ab inmutabili, quia ex nihilo, et a bono potest declinare, ut faciat malum, quod fit libero arbitrio, et a malo, ut faciat bonum, quod non fit sine divino adiutorio.